- BRUMUS
- BRUMUSBacchi apud veteres Romanos cognomen, unde Brumalia, festum ei sacrum, institutum a Romulo, quô Senatum conviviô excipere solitus est. Ei apud Graecos festum Ambrosia respondisse et 8. Kal. Ian. a Romanis, quorum singuli artulerint, quod essent aut biberent, celebratum esse, docet Caelius Rhodiginus Antiq. Lect. l. 27. c. 24. et l. 28. c. 25. Kalendarium tamen rusticum, mense Octobri sacrum Libero patri factum esse tradit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 15. et in voce Bromalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.